COTIA Sylva Gall

COTIA Sylva Gall
COTIA Sylva Gall
inter Crespiacum Valesium, et Suessiones, versus Firmitatem Milonis. Aliis est in eo tractu, ubi nunc vicus Soise, ad Axonam fluv. ubi influit in Ocsiam, prope Compendium. Gall. la Forest de Villers Costerez, a superbo illic Villerio castro excitato. Baudrand. Hadriano Valesio silva haec vico seu villae Cotiae nomen dedit, quod ipsa a cotibus accepisse videtur; Cuise aut laforest de Cuise. A quibusdam silva Compendiensis, la forest de Compiegne, quia Compendio villae olim publicae seu Palatio Regio proxima, dicitur. In illa Cotia, ut dictum, villa hodieque veteris Palatii in silva reliquias ostentans, vulgo Cuise: vici S. Petri S. Piere en Chaste, Exartum l'Essart, S. Nicolai S. Nicolas de Course, S. Iohannis ad silvam S. Iean au Bois, Brueriae Bruieres, a myricarum copia, sic enim illas Galli vocant: Brolium tandem Breu, quae vox silvam caeduam septamque Gallis significat, et Casnum Chesne, aliis Chene Herbelot, prope Cotiam villam. Posita est silva inter Axonam, Isaram et Ottenetam amnem, qui apud Verinbream aut Vermariam palatium in Isaram effluit. Quisa Brittoni, Philipp. l. 2. pro Cuisia silva: Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”